monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 406

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 406
Hoc totum, quod constat ex duobus sumptis et illatione, ratiocinatio a nobis, a Graecis συλλογισμός appellatur. est ergo ratiocinatio ex duobus pluribusve concessis ad id, quod non conceditur, necessaria perventio. possunt ergo plura esse sumpta, sed minus a duobus esse non possunt. etenim est integra ratiocinatio, si ad illud, quod volumus ostendere, utilem esse voluptatem, tribus etiam sumptis pervenire velimus, ut 'omnis voluptas secundum naturam est; omne quod secundum naturam est bonum est; omne bonum utile est; omnis igitur voluptas utilis est'.